ALKOVA

ALKOVA
ALKOVA
Arabibus seu Alkobba, conclave est camerati operis, quô lectus circumdatur, Hebr. Kubba, Numeror. c. 25. v. 8. ubi Zimri et Kosbi scortantibus, ingressus est Phinees in Kubba, et utrumque perfodit; ςθκ´λαηος est seu conclave, in quo Sponsae torus. Aliter Arabibus Ommolandi i. e. mater testudinis, quia camerati erat et testudinei operis: Graecis χελωνὶς, Iudithae c. 14. v. 13. ubi truncum Holofernis Bagoas proiectum reperisse legitur, ἐπὶ τῆς χελωνίδος, uti Boachartus legit: quam vocem male οὐδὸν seu limen interpretatur Suidas; cum chelonis non fuerit prope limen ianuae, sed in intimo tabernaculo, in quo etiam ipse Imperatoris lectus, Fuit igitur thalamus Holofernis, cum Iuditha, ut purabat, concubituri, in Huiusmodi Kubba seu Alkobba, quae cur Graecis χελωνὶς dicatur, ex dictis patet. Fortasse etiam χελωνὶς a materia dicta est; olim enim in Magnatum lectis et spondis multum fuisse restudinis usum, notissimum est Qui luxus in Oriente primum usurpatus, tandem et Romam devenit, tempore, quod a Plinio notatum est his verbis, l. 9. c. 11. Testudinum, inquit, putamina secare in laminas, lectosque et repositoria his vestire, Carbilius Pollio instituit. Et l. 16. c. 43. Testudo in hoc secta. Nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderet ie, etc. Hinc Martial. l. 12. Epigr. 67.
Gemmantes primâ fulgent testudine lecti.
Iuvenal. Sat. 11. v. 94.
Qualis in Oceani fluctu testudo nataret.
Clarum Troiagenis factura et nobile fulcrum, etc.
Sam. Bochart. Hieroz Part. prior. l. 4. c. 8. Vide infra passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • alkóva — e ž (ọ̑) knjiž. večja vdolbina v steni sobe, navadno z ležiščem: alkovo je ločevala od sobe rdeča zavesa; posteljo ima v alkovi materine spalnice; soba z alkovo …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

  • Host'alkova — Original name in latin Holkov Name in other language Hostialkow State code CZ Continent/City Europe/Prague longitude 49.35467 latitude 17.86944 altitude 378 Population 2036 Date 2006 11 25 …   Cities with a population over 1000 database

  • alkóven — vna m (ọ̑) knjiž., redko alkova: postelja stoji v alkovnu vna o (ọ̑) pridevnik od alkova: alkovni zastori …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

  • Chelidonium — Greater celandine Scientific classification Kingdom: Plantae Division …   Wikipedia

  • CHELONIS — I. CHELONIS fil. Leonidae, Regis Spartani, uxor Cleombroti. Patrem a marito pulsum, hôc desertô secuta est, mox mariti a Patre deturbati comes, Plut. in Agide et Cleomene. II. CHELONIS vide Alkova …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THALAMUS — Graece Θάλαμος, item θαλάμη: quae tamen sic distinguit Ammonius, ut θαλάμαι proprie sint delubra Dioscurorum, imo omnium Deorum interiores cellae, Dearum praeprimis, quae alias καλύβαι, παςοις i. e. velis plumariô opere varieg atis clausae, de… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”